Latin · ~8 min
7.4 to 7.7
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 7.4-7
Not analysed yet
17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto, 18 quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, qui non sciebat Ioseph. 19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. 20 Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. 21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. 22 Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis. 23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israel. 24 Et cum vidisset quemdam iniuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat, percusso Aegyptio. 25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. 26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum? 27 Qui autem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et iudicem super nos? 28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium? 29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. 30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi. 31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: 32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. 33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. 34 Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Aegyptum. 35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et iudicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.