Latin · ~10 min
11.1 to 11.3
Biblia Sacra, Ad Romanos 11.1-3
Not analysed yet
11] 1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin: 2 non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israel: 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. 4 Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. 6 Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia. 7 Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excaecati sunt: 8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. 9 Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. 10 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. 11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur. 12 Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum? 13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14 si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis? 16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. 17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es, 18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. 19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. 20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. 21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. 22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae?