Latin · ~4 min
11.4 to 11.6
Biblia Sacra, Ad Romanos 11.4-6
Not analysed yet
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, 26 et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob. 27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. 28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. 29 Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. 32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. 33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.