Latin · ~8 min
2.1 to 2.5
Biblia Sacra, Epistula Ioannis I 2.1-5
Not analysed yet
Filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum; 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi. 3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus. 4 Qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est; 5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est. In hoc scimus quoniam in ipso sumus. 6 Qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. 7 Carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis. 8 Iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet. 9 Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc. 10 Qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est; 11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. 12 Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius. 13 Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum. 14 Scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum. 15 Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo; 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est. 17 Et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum.