Latin
2.6 to 2.9
Biblia Sacra, Epistula Ioannis I 2.6-9
Not analysed yet
18 Filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est. 19 Ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia. 21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est. 22 Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium. 23 Omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet. 24 Vos quod audistis ab initio in vobis permaneat; si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis. 25 Et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam. 26 Haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos. 27 Et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo. 28 Et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius. 29 Si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est.