Latin · ~7 min
Lines 11.1-11.18
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 11.1-18
Not analysed yet
et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria.
et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur.
et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.
nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.
et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea.
et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.
et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:
nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,
capita autem in novissimo serventur.
et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.
et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.
et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram.
et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.
et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior.
et ecce vox emissa est illi dicens:
audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere:
nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa.