Latin · ~7 min
Lines 11.19-11.36
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 11.19-36
Not analysed yet
et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere.
et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant.
nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.
et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula.
et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula.
et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo.
et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus.
et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.
et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.
et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare.
et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior.
et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,
et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare.
hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt.
et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae.
superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.
et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva.
et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides.