Latin · ~7 min
Lines 12.18-12.34
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 12.18-34
Not analysed yet
haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.
et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient
adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.
et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram
et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.
et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.
et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte,
haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,
sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.
hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum.
statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos.
nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.