Latin · ~7 min
Lines 12.35-12.51
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 12.35-51
Not analysed yet
hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.
tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito.
et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec.
tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:
quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc?
tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate.
aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?
si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion.
nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:
confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.
est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione.
ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.
et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.
et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.