Latin · ~7 min
Lines 16.1-16.22
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 16.1-22
Not analysed yet
vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.
inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?
coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?
Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?
tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,
quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.
ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram.
et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae.
quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.
vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?
initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor
ab eis; quid facient, cum venerint mala?
ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina.
et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna.
ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis.