Latin · ~7 min
Lines 16.23-16.43
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 16.23-43
Not analysed yet
et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame.
et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur.
non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam.
ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?
et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa.
concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire.
relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum.
quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae,
aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter,
sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea.
et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam.
lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.
sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.
audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.
ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:
ecce adpropinquant mala et non tardantur.
quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,
sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum.
audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:
qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;
qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;