Latin · ~7 min
Lines 16.44-16.64
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 16.44-64
Not analysed yet
qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;
qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.
propter quod qui laborant sine causa laborant,
fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos
et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,
sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.
propterea nolite similari eam nec operibus eius,
quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos.
non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.
ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.
qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,
et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum,
qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius,
qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo,
qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,
qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,
qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum
et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe
hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.