Latin · ~9 min
Lines 6.1-6.22
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 6.1-22
Not analysed yet
et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,
et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi,
et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum,
et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion,
et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt,
tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium.
et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium?
et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau.
finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob.
finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra.
et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos,
ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente.
et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus.
et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum,
in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur,
quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari.
et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum.
et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram,
et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion,
et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul,
et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur,
et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua,