Latin · ~7 min
Lines 6.23-6.39
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 6.23-39
Not analysed yet
et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent.
et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus.
et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei,
et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium.
delebitur enim malum et extinguetur dolus.
florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.
et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum.
et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.
si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,
quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti.
et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere,
et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus.
et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi.
et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo.
inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur.
et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit.
et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.