Latin · ~3 min
Lines 7.132-7.139
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 7.132-139
Not analysed yet
et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt,
et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius,
et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus,
et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,
et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt.
si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo.
et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars hominum vivificari,
et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.