Latin · ~7 min
Lines 7.113-7.131
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 7.113-131
Not analysed yet
dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,
soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.
tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.
et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.
quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem?
o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.
quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?
et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?
et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?
et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,
nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?
et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?
non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.
et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo,
ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico,
quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.
non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos,
quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.