Latin · ~7 min
Lines 7.99-7.112
Biblia Sacra, Esdrae Liber II 7.99-112
Not analysed yet
hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.
et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti?
et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis.
et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,
si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis.
et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur,
sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.
et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt,
et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul,
et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem,
et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret,
et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis?
si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit?
et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis.