Latin · ~11 min
Lines 1.1-1.3
Biblia Sacra, I Chronicles 1.1-3
Not analysed yet
Liber Primus Paralipomenon
1 1 Adam, Seth, Enos, 2 Cainan, Malaleel, Jared, 3 Henoch, Mathusale, Lamech, 4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth. 5 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6 Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma. 7 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. 8 Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. 9 Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. 10 Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, 12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, 14 et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, 15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. 16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. 17 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. 18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. 19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan. 20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla, 22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon 23 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan. 24 Sem, Arphaxad, Sale, 25 Heber, Phaleg, Ragau, 26 Serug, Nachor, Thare, 27 Abram: iste est Abraham.
28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. 29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, 31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis. 32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. 33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. 34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël. 35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. 36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. 40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison. 41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan. 42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.