Latin · ~12 min
Lines 1.4-1.6
Biblia Sacra, I Chronicles 1.4-6
Not analysed yet
43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. 45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.
2 1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, 2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser. 3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. 4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. 5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul. 6 Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. 7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis. 8 Filii Ethan: Azarias. 9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi. 10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. 11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. 12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, 14 quartum Nathanaël, quintum Raddai, 15 sextum Asom, septimum David. 16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres. 17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. 18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. 19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur. 20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel. 21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub. 22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. 23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad. 24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.