Latin · ~10 min
Lines 1.7-1.8
Biblia Sacra, I Chronicles 1.7-8
Not analysed yet
25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. 26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. 27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar. 28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur. 29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid. 30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. 31 Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. 32 Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. 33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. 34 Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa. 35 Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei. 36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. 37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. 38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, 39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. 40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, 41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
42 Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. 43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. 44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. 45 Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. 46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. 47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph. 48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. 49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. 50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim. 51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. 53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ. 54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai: 55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.