Latin · ~8 min
14.5 to 14.10
Biblia Sacra, Liber II Regum 14.5-10
Not analysed yet
15 Reliqua autem verborum Ioas quae fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? 16 Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. 17 Vixit autem Amasias, filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel, quindecim annis. 18 Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda? 19 Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi. 20 Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David. 21 Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia. 22 Ipse aedificavit Aelath, et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis. 23 Anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno: 24 et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher. 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli. 27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. 28 Reliqua autem sermonum Ieroboam, et universa quae fecit, et fortitudo eius, qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israel, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? 29 Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.