Latin · ~8 min
15.1 to 15.7
Biblia Sacra, Liber II Regum 15.1-7
Not analysed yet
15] 1 Anno vigesimo septimo Ieroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Iuda. 2 Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. 3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius. 4 Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. 5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Ioatham vero filius regis gubernabat palatium, et iudicabit populum terrae. 6 Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda? 7 Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David, et regnavit Ioatham filius eius pro eo. 8 Anno trigesimo octavo Azariae regis Iuda, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus: 9 et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 10 Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo. 11 Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? 12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita. 13 Sellum filius Iabes regnavit trigesimo novo anno Azariae regis Iuda: regnavit autem uno mense in Samaria. 14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Iabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo. 15 Reliqua autem verborum Sellum, et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? 16 Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos eius de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes eius, et scidit eas.