Latin
17.10 to 17.11
Biblia Sacra, Liber II Regum 17.10-11
Not analysed yet
34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias eius, iudicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel: 35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis: 36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna, et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. 37 Caeremonias quoque, et iudicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos. 38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos, 39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. 40 Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. 41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.