Latin · ~9 min
18.1 to 18.4
Biblia Sacra, Liber II Regum 18.1-4
Not analysed yet
18] 1 Anno tertio Osee filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias filius Achaz regis Iuda. 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Abi filia Zachariae. 3 Fecitque quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia quae fecerat David pater eius. 4 Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum: vocavitque nomen eius Nohestan. 5 In Domino Deo Israel speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: 6 et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis eius, fecitque mandata eius, quae praeceperat Dominus Moysi. 7 Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei. 8 Ipse percussit Philisthaeos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam. 9 Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam, 10 et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria: 11 et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala, et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum: 12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum eius: omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt, neque fecerunt. 13 Anno quartodecimo regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas: et cepit eas. 14 Tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi, recede a me: et omne, quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. 15 Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et in thesauris regis. 16 In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri, quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.