Latin · ~9 min
21.1 to 21.2
Biblia Sacra, Liber II Regum 21.1-2
Not analysed yet
21] 1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Haphsiba. 2 Fecitque malum in conspectu Domini, iuxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. 3 Conversusque est, et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam. 4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Ierusalem ponam nomen meum. 5 Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini. 6 Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. 7 Posuit quoque idolum luci, quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium eius: In templo hoc, et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. 8 Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses. 9 Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel. 10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens: 11 Quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in immunditiis suis: 12 propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam: ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius. 13 Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab: et delebo Ierusalem, sicut deleri solent tabulae: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem eius. 14 Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum eius: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: 15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad hanc diem.