Latin · ~5 min
21.3 to 21.7
Biblia Sacra, Liber II Regum 21.3-7
Not analysed yet
16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino. 17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda? 18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza: et regnavit Amon filius eius pro eo. 19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Messalemeth filia Harus de Ieteba. 20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius. 21 Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius: servivitque immunditiis, quibus servierat pater eius, et adoravit eas, 22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. 23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. 24 Percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo. 25 Reliqua autem sermonum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda? 26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Iosias filius eius pro eo.