Latin · ~9 min
Lines 1.1-1.19
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 1.1-19
Not analysed yet
fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam
benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo
et nunc hic sumus orantes pro vobis
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos
nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus