Latin · ~7 min
Lines 1.20-1.36
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 1.20-36
Not analysed yet
cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam
et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita
utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus
solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica
congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi