Latin · ~9 min
Lines 12.1-12.19
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 12.1-19
Not analysed yet
his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant
sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete
Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus
secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos
quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit
et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus
sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta
inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti
cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos
Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin
hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est
Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris
et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur
inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos
et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio
Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros