Latin · ~6 min
Lines 11.22-11.38
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 11.22-38
Not analysed yet
regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem
patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem
si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt
misi autem et Menelaum qui vos adloquatur
valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem
de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus
de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus
ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici