Latin · ~9 min
Lines 14.1-14.21
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 14.1-21
Not analysed yet
sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna
et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare
venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit
tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur
respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum
nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni
primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis
talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam
datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem
tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes
audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit
imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau
Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum
Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent
et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere
itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae