Latin · ~9 min
Lines 14.22-14.42
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 14.22-42
Not analysed yet
praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit
habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus
rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse
itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam
quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro
sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret
at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore
quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum
quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum
iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur
hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent
putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum
turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi