Latin · ~9 min
Lines 15.1-15.19
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 15.1-19
Not analysed yet
Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere
Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit
at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum
et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem
at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda
Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum
et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam
et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quae fecerant prius promptiores eos constituit
et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem
singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit
erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum
post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei
extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae gladium aureum dicentem
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel
exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur
erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi
sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant