Latin · ~9 min
Lines 15.20-15.40
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 15.20-40
Not analysed yet
et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi
considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam
dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia
et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui
ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit
Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant
Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt
manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati
cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri
quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant
et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi
omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit
suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei
itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire
habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis
et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi
sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus