Latin · ~9 min
Lines 2.1-2.22
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 2.1-22
Not analysed yet
invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis
et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum
et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem
et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit
et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire
ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi
sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum
et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est
similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis
similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos
si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis
acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies
Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum
eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione
sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem
et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent