Latin · ~6 min
Lines 9.17-9.29
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 9.17-29
Not analysed yet
super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae perambulaturum et praedicaturum Dei potestatem
sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec continentem
optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus
si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias
et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem
respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum
ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur
ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt
orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum
confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore
igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est
transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit