Latin · ~9 min
Lines 10.1-10.20
Biblia Sacra, Machabaeorum Liber II 10.1-20
Not analysed yet
Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit
aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat
Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes
Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere