Latin · ~5 min
14.11 to 14.15
Biblia Sacra, Samuel I 14.11-15
Not analysed yet
43 Dixit autem Saul ad Ionatham: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Ionathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior. 44 Et ait Saul: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia morte morieris Ionatha. 45 Dixitque populus ad Saul: Ergone Ionathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Ionatham, ut non moreretur. 46 Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua. 47 Et Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthaeos: et quocumque se verterat, superabat. 48 Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israel de manu vastatorum eius. 49 Fuerunt autem filii Saul, Ionathas, et Iessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum eius, nomen primogenitae Merob, et nomen minoris Michol. 50 Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiae eius Abner, filius Ner, patruelis Saul. 51 Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel. 52 Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad praelium, sociabat eum sibi.