Latin · ~8 min
14.8 to 14.10
Biblia Sacra, Samuel I 14.8-10
Not analysed yet
31 Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon. Defatigatus est autem populus nimis: 32 et versus ad praedam tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra: comeditque populus cum sanguine. 33 Nuntiaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait: Praevaricati estis: volvite ad me iam nunc saxum grande. 34 Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem: et occiderunt ibi. 35 Aedificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum coepit aedificare altare Domino. 36 Et dixit Saul: Irruamus super Philisthaeos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum. 37 Et consuluit Saul Dominum: Num persequar Philisthiim? si trades eos in manus Israel? Et non respondit ei in die illa. 38 Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi: et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. 39 Vivit Dominus salvator Israel, quia si per Ionatham filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. 40 Et ait ad universum Israel: Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionatha filio meo ero in parte altera. Responditque populus ad Saul: Quod bonum videtur in oculis tuis, fac. 41 Et dixit Saul ad Dominum Deum Israel: Domine Deus Israel, da indicium: quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si in me, aut in Ionatha filio meo, est iniquitas haec, da ostensionem: aut si haec iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Ionathas ad Saul, populus autem exivit. 42 Et ait Saul: Mittite sortem inter me, et inter Ionatham filium meum. Et captus est Ionathas.