Latin · ~7 min
15.6 to 15.8
Biblia Sacra, Samuel I 15.6-8
Not analysed yet
16 Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. 17 Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? unxitque te Dominus in regem super Israel, 18 et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum? 19 Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad praedam es, et fecisti malum in oculis Domini? 20 Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. 21 Tulit autem de praeda populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. 22 Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae: et auscultare magis quam offerre adipem arietum. 23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriae, nole acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus ne sis rex. 24 Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. 25 Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. 26 Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel. 27 Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae et scissa est. 28 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. 29 Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat poenitentiam.