Latin · ~3 min
15.9 to 15.11
Biblia Sacra, Samuel I 15.9-11
Not analysed yet
30 At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. 31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum. 32 Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus, et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors? 33 Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. 34 Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa. 35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum poenitebat quod constituisset eum regem super Israel.