Latin · ~8 min
17.1 to 17.4
Biblia Sacra, Samuel I 17.1-4
Not analysed yet
17] 1 Congregantes autem Philisthiim agmina sua in praelium, convenerunt in Socho Iudae: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. 2 Porro Saul et filii Israel congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim. 3 Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israel stabat supra montem ex altera parte: vallisque erat inter eos. 4 Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi: 5 et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loricae eius, quinque millia siclorum aeris erat: 6 et ocreas aereas habebat in cruribus: et clypeus aereus tegebat humeros eius. 7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastae eius sexcentos siclos habebat ferri: et armiger eius antecedebat eum. 8 Stansque clamabat adversum phalangas Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. 9 Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. 10 Et aiebat Philisthaeus: Ego exprobravi agminibus Israel hodie: date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. 11 Audiens autem Saul, et omnes Israelitae, sermones Philisthaei huiuscemodi, stupebant, et metuebant nimis. 12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iuda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandaevus inter viros. 13 Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in praelium: et nomina trium filiorum eius, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. 14 David autem erat minimus. Tribus ergo maioribus secutis Saulem, 15 abiit David, et reversus est a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.