Latin · ~8 min
17.5 to 17.9
Biblia Sacra, Samuel I 17.5-9
Not analysed yet
16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. 17 Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, 18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce. 19 Saul autem, et illi, et omnes filii Israel, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim. 20 Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. 21 Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthiim ex adverso fuerant praeparati. 22 Derelinquens ergo David vasa quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos. 23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine Philisthaeus, de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo haec eadem verba audivit David. 24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius, timentes eum valde. 25 Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris eius faciet absque tributo in Israel. 26 Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israel? quis enim est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? 27 Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Haec dabuntur viro, qui percusserit eum. 28 Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres praelium, descendisti. 29 Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? 30 Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.