Latin · ~6 min
17.13 to 17.15
Biblia Sacra, Samuel I 17.13-15
Not analysed yet
48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthaei. 49 Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda iecit, et circumducens percussit Philisthaeum in fronte: et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram. 50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et lapide, percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David, 51 cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et tulit gladium eius, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt. 52 Et consurgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthaeos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron, cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron. 53 Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt castra eorum. 54 Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in Ierusalem: arma vero eius posuit in tabernaculo suo. 55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. 56 Et ait rex: Interroga tu, cuius filius sit iste puer. 57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthaei habentem in manu. 58 Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum.