Latin · ~8 min
18.1 to 18.5
Biblia Sacra, Samuel I 18.1-5
Not analysed yet
18] 1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul: anima Ionathae conglutinata est animae David, et dilexit eum Ionathas quasi animam suam. 2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. 3 Inierunt autem David et Ionathas foedus: diligebat enim eum quasi animam suam. 4 Nam expoliavit se Ionathas tunica, qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. 5 Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. 6 Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris. 7 Et praecinebant mulieres ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. 8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa, et deinceps. 10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam, 11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete, et declinavit David a facie eius secundo. 12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. 13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. 14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. 15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum. 16 Omnis autem Israel et Iuda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.