Latin · ~11 min
20.1 to 20.3
Biblia Sacra, Samuel I 20.1-3
Not analysed yet
20] 1 Fugit autem David de Naioth, quae est in Ramatha, veniensque locutus est coram Ionatha: Quid feci? quae est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? 2 Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud. 3 Et iuravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Ionathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu, ego morsque dividimur. 4 Et ait Ionathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. 5 Dixit autem David ad Ionathan: Ecce calendae sunt crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. 6 Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. 7 Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia eius. 8 Fac ergo misericordiam in servum tuum: quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. 9 Et ait Ionathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi. 10 Responditque David ad Ionathan: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? 11 Et ait Ionathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum, 12 ait Ionathas ad David: Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero, 13 haec faciat Dominus Ionathae, et haec addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. 14 Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, 15 non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Ionathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David. 16 Pepigit ergo Ionathas foedus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. 17 Et addidit Ionathas deierare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum.