Latin · ~10 min
20.4 to 20.6
Biblia Sacra, Samuel I 20.4-6
Not analysed yet
18 Dixitque ad eum Ionathas: Cras calendae sunt, et requireris: 19 requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis iuxta lapidem, cui nomen est Ezel. 20 Et ego tres sagittas mittam iuxta eum, et iaciam quasi exercens me ad signum. 21 Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. 22 Si dixero puero: Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittae ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus. 23 De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum. 24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendae, et sedit rex ad comedendum panem. 25 Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quae erat iuxta parietem, surrexit Ionathas, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque apparuit locus David. 26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. 27 Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Ionatham filium suum: Cur non venit filius Isai, nec heri, nec hodie ad vescendum? 28 Responditque Ionathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem, 29 et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. 30 Iratus autem Saul adversum Ionathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae? 31 Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est. 32 Respondens autem Ionathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? 33 Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. 34 Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.