Latin · ~9 min
23.4 to 23.6
Biblia Sacra, Samuel I 23.4-6
Not analysed yet
14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quaerebat eum tamen Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Deus in manus eius. 15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva. 16 Et surrexit Ionathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus eius in Deo: dixitque ei: 17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc. 18 Percussit ergo uterque foedus coram Domino: mansitque David in silva: Ionathas autem reversus est in domum suam. 19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in colle Hachila, quae est ad dexteram deserti? 20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis. 21 Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. 22 Abite ergo, oro, et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei. 23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda. 24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimon. 25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum: et nuntiatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David, et viros eius, ut caperent eos. 27 Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram. 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum: propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.