Latin · ~10 min
24.1 to 24.3
Biblia Sacra, Samuel I 24.1-3
Not analysed yet
24] 1 Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi. 2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce, David in deserto est Engaddi. 3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petra, quae solis ibicibus perviae sunt. 4 Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant. 5 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter. 6 Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. 7 Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. 8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere. 9 Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit, 10 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quaerit malum adversum te? 11 Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. 12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea: quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam. 13 Iudicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. 14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. 15 Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum. 16 Sit Dominus iudex, et iudicet inter me et te: et videat, et iudicet causam meam, et eruat me de manu tua.