Latin · ~4 min
24.4
Biblia Sacra, Samuel I 24.4
Not analysed yet
17 Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox haec tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: 18 dixitque ad David: Iustior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala. 19 Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. 20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. 21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel: 22 iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. 23 Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.